Hľadaný výraz: Ez 16,59-63, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
59 Quia haec dicit Dominus Deus: Et faciam tibi, sicut fecisti, qui despexisti iuramentum, ut irritum faceres pactum. 60 Et recordabor ego pacti mei tecum in diebus adulescentiae tuae et suscitabo tibi pactum sempiternum. 61 Et recordaberis viarum tuarum et confunderis, cum receperis sorores tuas te maiores cum minoribus tuis, et dabo eas tibi in filias sed non ex pacto tuo. 62 Et suscitabo ego pactum meum tecum, et scies quia ego Dominus, 63 ut recorderis et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua, cum placatus fuero tibi in omnibus, quae fecisti ”, ait Dominus Deus.

1

mail   print   facebook   twitter